In nomine domini amen. Notum sit omnibus per hoc scriptum perpetuo valiturum quod ad instanciam et preces domini Johanis Fernandi de Limia, magister Petrus decanus et capitulum auriense dant et concedunt Gunsalvo Velasci filio quondam Velasci Petri de Olivari unam leyram vinee quam habent in Puga in loco qui dicitur Adega, que quidem vinea dividitur per pedem morarie et vadit in directum ad castanarium de Vallato Verti et ex alia parte demarcatur per cantum de sepe et dividitur de alia germandade. Iten dant ei sextam partem montis qui spectat ad istam vineam racione fori de adega cum suis arboribus et cum una domo discooperta qui ibi est que fuit de isto foro cum ingressibus et regressibus ad ipsam domum. Dant inquam ei et concedunt vineam et hereditatem et domum supradictas hoc modo quod ipse et omnis eius vox habeant eas perpetuo et excolant et parent eas bene ita quod non deficiant per culturam, et dent annuatim capitulo terciam partem panis et vini in area et in torculari per hominem suum et pro fructibus arborum que ibi modo sunt et pro directuris dabunt quolibet annos vi denarios ligionenses vel eorum extimationem et unum capanem bonum in festo Sancti Martini, et si ibi alias arbores plantaverint dabunt terciam partem fructuum, et ad mortem dicti Gunsalvi predicta hereditas remaneat uni persone et nunquam in plures dividatur, et si forte istam hereditatem vendere vel obligare voluerint, primo capitulo vel alicui de capitulo vendant seu obligent pro iusto precio, qui si eam emere vel obligatam recipere noluerint, vendant eam non militi nec religioso nec maiordomo alicuius potentis viri nec liceat eis super dicta hereditate anniversarium ponere vel legare nisi capitulo, et si inter capitulum et dictum Gunsalvum Velasci vel eius vocem super dicta hereditate questio mota fuerit, per duos de capitulo omni appellatione remota, suscitata questio terminetur. Item si per impotenciam vel negligenciam illius qui dictam hereditatem tenuerit cultura eius omissa fuerit vel aliquid ex hiis superius est comprehensa non fuerit observatum, licitum sit capitulo eam accipere et habere. Capitulum autem teneat eum et vocem suam cum dicta hereditate defendere ad directum. Facta carta Aurie, ii nonas januarii, era mª cccª xxxª. Regnante in Legione et Castella rege domino Sancio. Episcopo in Auria domino Petro. Maiorinno maiore in Gallecia Didaco Gomecii.
Qui presentes fuerunt magister Petrus decanus, Petrus Ordonii cantor, Petrus Golvan archidiaconus, Martinus Petri magisterscolarum, Johanes Iohanis, Domenicus Iohani, Petrus Roderici, Michael Iohanis, Petrus Velasci, Fernandus Petri, Vivianus Petri, Johanes Pinaria, Petrus Reymundi et Rodericus Petri canonici.
Ego Michael Iohanis canonicus auriensis et cancellarius eiusdem civitatis interfui et scripsi.
(signum)
[reverso] Estas cartas todas som do
couto da renda de Puga.