1208/11/10.
Carta de Johanne Martini dictus Leuis de hereditate de ambas Paradelas.
In Dei nomine. Ego Johannes Martini dictus Leuis et omnis uox mea vobis domno Johanni Tudini, abbati monasterii Sancti Justi de Tribulis Altis, et omni conuentui eiusdem loci facio testamentum et kartulam donationis pro remedio anime mee et parentum meorum et quia in monasterio uestro suscipio ordinem sancti Benedicti de hereditate mea propria quam habeo uel habere debeo in terra Pistomarcos sub monte Luania discurrente fluuio Tamaris sub aula Sancte Marie de Roo villas nominatas nominatas Paradelas. Testo supradicto monasterio ipsam hereditatem tam de auolencia quam de ganancia, et cetera; et sunt ipsas hereditates porcionem meam et porcionem de fratre meo Petro Martini dicto Uelio, quam comparaui pro solidis La, et porcionem soprini mei Petri Martini dicti Medius Canus qui mihi eam mandauit, et cetera. Quito etiam et anuncio ut nunquam calumpniem monasterium pro medietate de VII castinariis quos frater meus Martinus Martini plantauerat in Fornelos sine directo, et cetera. Nunc igitur habeatis, et cetera. Et si aliquis ex parte mea uel extranea hoc meum factum irrumpere temptauerit sit maledictus usque in VIIam generationem et insuper pulsanti uocem regiam persoluat solidos D; et hoc meum testamentum semper sit firmum, et cetera.
Facto testamento sub era Ia CCa XLa VIa et quotum IIIIor idus nouembris.
Ego Johannes Leuis in hoc testamento, et cetera.
Q. p. f.: Johannes Bispus de Roo, conf. Petrus Maurus de Paradela, conf. Pelagius de Villa Uerde, conf. Ordonius Pelagagas de Molino, conf. Johannes Affonsus, monachus, conf. Et alii monachi, conf.
Martinus Iohannis, juratus de terra de Valeyron, qui notuit per mandatum de Johanne Bispo, in cuius manibus fuit roboratum.