GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

462
985/ 08 / 01
A ancilla Dei Eiloni dóalle ó mosteiro de Santa Cruz en Baronceli unha longa serie de propiedades.
TC, fols. 160r. - 160v.
Dum enim Deus Pater verus operis quod reddatur eternus sanctos quo equalis, et cum sempiternus eidem patrem credundum credimus Dominum nostrum Ihesu Christum quam ipsius filii Dei personam in duas naturas inseparabiliter permanentem una quam ex Deo pietatem est genitus, altera quam ex Maria virginem generatus utramque ergo ei generatio plenam utrique perfectam nichil ergo ille minus ex deitatem habens nichil inperfectum ex humanitatem exibens sed plenus Dei plenusquem homo absque omni peccato in singularitate persone unus est Christus unus idemque Dei omnis filius. Ipse vivit moriens, ipse plenus moritur vivens quem morietur mortem vicit, et diabolumquem mortis habebat inperium sua virtute destruxit. Numquam enim peccati et mortis auctorem superare proximis nisi tu Domine Ihesu ad verum suscitares quem nec peccatis contaminare valuit nec mors retinere potuit, quod igitur dum inveniens mundum hanc sequendum sic enim ait: Omnis enim qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego enim coram Patrem meum, qui est in celis. Et iterum: Nisi que renuntiaverit cunctis qui possidet non potest meum esse discipulus. Hac monita audiens et meum in pectore conloquas. Ego ancilla Dei Eiloni, cognomenta Goda, testo in scriptura veritatis ad eclesia vocabulo Sancte Crucis, villas meas prenominatas, id est Villaza, sive de comparatura quomodo et de avolidadem exceptis illa de nostra mater Pinoti, qui iam pro remedio anime sue et de viro suo illa tradivit ab integro, et illo nostro similiter ibi tradivimus ab integro; secunda villa vocitant \Arda\mola sive de comparata quomodo et de avolidadem cum illa de Pelagio Arianiz; tercia villa vocitant Villa Mala; quarta villa vocitant Vana Vata; Vª villa vocitant Perelos, si de comparadura quomodo et de avolidadem; sexta villa quod vocitant Tamanganos, sive de comparadura quomodo et de avolidadem; septima villa vocitant Vilarino sive de comparadura quomodo et de avolidadem; octava villa vocitant Palatio; nona villa vocitant Cersedelo de comparadura quomodo et de avolidadem; decima villa vocitant Calvellos; undecima villa vocitant Sautello, de Amorin; etiam cubos, cupas, lectos, katedras, omnia intrinsecus boves, vacas, equas, cavallos, omnia ornamenta ad integro, auro, argento, sive ergo lana, lino, omnia vestimenta, pane et vino, libros, casulas, dalmadigas, omnia ministeria similiter ego Pinoti ibidem testo atque concedo post obitum meum villas meas id sunt, in Ganadi villa de Gudi; in Portella mea ratione; in Perelos mea ratione; in Nozedelo mea ratione, et illa de mea tia in Gralias; mea ratione et illa de mea tia in Cerzedelo mea ratione; in Villaza mea ratione; / in Tamaganos; in Alvarelios media et media tercia; in Palatio mea ratione; in Kaldelas mea ratione, vel omnia rem mobilemin quantum ad prestitum hominis est, testo atque concedo, post obito nostro habeat et possideat qui in vita sancta perseveraverint qui in ipso domum Sancte Crucis habitantem fuerit. Inmerito spondo qui suum mundo reiceret et me ex toto corde qui est lumen verum, medicinam celestis, qui sanas contritos corde et illuminas super nos lumen tuum in terra cordis mei ascendas, ut sanctorum Sancte Crucis cuius baselica sita est territorio Baronceli, in villa que vocitant Villaza, cuius locus hec fundatus animas oraculis velut pinguis levior adtendat ad celum sicut factum est placitum sacrificium pro peccatis nostris, cuius magnitudo virtutis et sapientia non est numerus, cuius ei omnes ut inmelius vigilat, Domino volente obtamus Domini qui non enim dubium, sed multis manet notum quod ego famula Dei Eiloni cognomento Goda testo villas meas prenominatas ob onorem Sancte Crucis. Cuncti stent in monasterio sanctorum quod super resonat et contesto ibidem ipsas villas iam supradictas cum omnibus prestationibus suis ad Deo servientibus in memoria illius non donandi nec vendendi, sed ad servos vel ancillas Dei. In nomine altissimi redemtoris mei cuius misericordia salvari merear, in die mala cuius nomine ipsas villas et omnibus prestationibus suis in templum construximus offero Deo, et servos et ancillas Christi qui ibidem in vita sancta perseveraverint in ipso loco dedentibus, pie ac iuste viventibus villas ipsas ab integro, sicut iam supra diximus contentum et concedum Deo et servos et ancillas Christi sub norma religionis cultum. Ita vero hab hodierno die et tempore sint omne\s\ ipsas villas de iuri meo abrasas et in vestro sint traditas atque confirmatas, et perhenniter permansuras, habentes inde temporale subsidium et nos ante Deum remedio. Si quis qualibet potestas aut persona superior seu propinquos aut extraneos de testamentum abstraere vel inmutare temptaverit, et sinem confessa estatum sic descendat in tartara pars cum Iuda perhenni qui perferat cruciatus in locis quibus datus diabulos sempiternus ardore cruori, et insuber exolvant auri talentum post partem regis potestates.

Facta seriem testamenti idus Kalendas Augustas. Era M XX III.

Ego Eiloni cognomento Goda in hanc seriem testamenti hoc vero confirmo (signum) in tempore serenissimus rex Veremudus.

Guntihem abba cfr. Gemondo Froila cfr. Nausti confesso cfr. Goldredo manu cfr. Oduarius confesso cfr. Froilo manu mea cfr. Savarigus confessus cfr. Domna Sanigia cfr. Rudericus Menendi cfr. Domna Adosinda cfr. Todenandus Maur cfr. Domna Raniverga cfr. Menendus Naustiz cfr. Domna Fredenanda cfr. Astremiro Menendiu cfr.

Et ego Pinoti manu roboro.