GMH/ÍNDICE A-Z

20

1178, setembro, 10. Salamanca.
O rei Fernando II de León manda que se lles restitúan á igrexa de Mondoñedo e ó seu bispo Rabinato tódalas posesións que lle foran usurpadas en tempos dos bispos don Pedro e don Xoán, tanto dentro da diocese coma fóra dela, a saber, en terras de Santiago, Lugo, Ourense e Oviedo; aproba a concordia realizada entre o bispo don Pedro e a condesa dona Sancha e confirma tódolos seus dereitos, excepto o castelo de Portela, que manda derrubar.
A, perg., bastante deteriorado, de 460 x 475 mm. Letra carolinxia.
B, perg., autorizado polo notario Pedro Novo, de 250 x 445 mm.
Ed.: flórez, vol. xviii, p. 352.

(Crismón). Fernandus Dei gratia Hispaniarum rex domno Rabinato uenerabili minduniensis ecclesie espiscopo et successoribus eius sustituendis impposterum sed et omni capitulo eiusdem / salutem im perpetuum. Pace prius ecclesiarum titubante et quiete earumdum hactenus aliquantulum sopita principibus nostris inter se leuiter discordantibus et tam ecclesias quam agricolas nostros quia minus potentes apprimentibus uiolenter ac iniuste apud Salamancam conuenientes ego cum aliquantis episcopis ac abbatibus conuocatis hinc inde / comitibus regni et baronibus et ceteris rectoribus prouinciarum ad tollendum prauas consuetudines et informandam morum rectitudimen Era mª ccª xvi (a. 1178) nos tenere pacem de cetero et iustitiam pro posse et in sua iusticia prouidere singulis tacto sacro textu euuangeliorum iuramus ecclesias quidem et monasteria quoniam Dei sunt de cuius munere sumus id quod sumus in protectione nostra ad omnem libertatem suam pristinam tam habitam quam perditam recipientes uerum primo lacrimata est minduniensis ecclesia bonis / suis et hereditatibus que diucius possederat per impignorationem precedentium episcoporum alienationem distraccionemue quod eis ut condimus non licuerat omnino alienata in tantum scilicet / quod nec sibi sufficere poterat nec illis quibus tenebatur pro debito qui saluti mee et remedio animarum parentum meorum in uigiliis et orationibus noctu dieque inuigilant. Habito itaque prudentum consi/lio quod quascumque hereditates illi uel illi tenebant uobis inuadio ab ipsa die promocionis episcopi Petri ac episcopi Iohannis substituti usque ad hanc diem iuxta tenorem litterarum domni Papae quibus / adherere decreuimus absque conditione aliqua uobis et ecclesie uestre resignarent ex integro presertim diuisionem illam ecclesiarum episcopatus et comitatus et terre que prius utrique communis / erat quam de beneplacito utriusque partis dictus Petrus episcopus cum comitissa domna Sancia unanimiter et ex assensu nostro inierunt quam exinde pacem interuenire uidemus et concordiam firmam / habemus et inconcussam im perpetuum. Et si nostri pricipes interim aliqua emergente causa uel uiolentie uel de permissione nostra forsitam presumentes cautos ecclesie uestre uel termi/nos nominate diuisionis uiolenter irrumperint uel forte supplantauerint eos amodo in robore cauti regii releuari et nunc et semper conseruari precipimus usquequaque. Preterea cautos uestros et incar/tationes ubicumque sint quas pater meus domnus Imperator aui mei et peraui ego ipse nichilominus uobis et ecclesie uestre contulimus in omnimoda libertate et illibata conseruari uolumus in posterum. / Illud autem adicimus quod ubicumque possessiones uestras hereditates et ecclesias siue plebes Sancti Martini quas uel ex ignorantia uestra uel ex maiorum uestrorum meglegencia uel forsitam ex pri/cipum meorum uiolentia tan in episcopatu uestro qua in alieno compostellano scilicet lucensi auriensi et etiam ouereni hucusque minus habuistis omni occasione postposita per portarium nostrum / uobis mandamus integrari decernentes postmodum ne huius uel illius uideamus deesse iusticie ut si quis post uiusmodi restitutione contra uos experire uoluerit primum se nostro representet cons/pectui rigore iusticie procul dubio super his per Dei gratiam consecuturus. De cetero munitiones uestras et opida a temporibus predecessorum nostrorum et nostri ipsius uobis data et concessa in ea liber/tate qua data sunt et uos ea posidetis hodie uobis et successoribus uestris habenda perpetuo concedimus excepto castello uestro de Portela quod grauamen multiplex patrie et / agricolis uobis ipsis scandalum potius quam quietem uidebatur adducere uobis et ecclesie uestre prouidentes illud funditus destrui precepimus nunquam amplius restituendum neque per principem nostrum neque per alium nisi tale quid emerserit quod uos de consensu nostro reedificetis illud et non allius. Quod qui aliter facere presumpserit sub excomminicacione uestra et lucensis episcopi et penam / nobis mille aureorum relinquimus puniendum. Hec igitur omnia sub breui concludentes personas uestras uestrorum omnium et ecclesiam uestran cum omni iure suo et pertinentiis omnibus in protectione / et conmenda nostra et specialius filii nostri regis Alfonsi regimine quasi speciale peculium de cetero recipimus.
Si quis autem tam de nostro quam de alieno genere istud factum catholicum infringere temptauerit iram Dei omnipotentis et regiam indignationem incurrat sitque maledictus / et excommunicatus. Insuper si quid inuaserit in duplum restituat et pro tanto excesu persone regie tria milia aureorum cogatur exsoluere et ut hoc nulla occasione possit turbari / sed senper firmum manere presens scriptum facimus robore proprio nostro et sigillo conmunimus. Ego domnus Fernandus una cum filio meo rege Alfonso hoc scriptum propria manu roboro et confirmo. ( Signo rodado, co león no centro e coa seguinte lenda: Signum Fernandi regis Hispaniarum).

(1ª col.):
Iohannes lucensis episcopus propria manu confirmat
Iohannes legionensis episcopus confirmat
Rudericus ouetensis episcopus confirmat
Adefonsus auriensis episcopus confirmat
Fernandus astoricensis episcopus confirmat
Petrus prior Hospitalis Ierusalem confirmat
Guido de la Garda templarius milicie confirmat
Petrus Frnandi magister milicie Sancti Iacobi confirmat
(2ª col.):
Gumes comes in Trastamara confirmat
Velascus comes in Extremadura confirmat
Fernandus comes in Limia confirmat
Gunzaluus comes in Asturiis confirmat
Alfonsus comes confirmat
Gunzaluus Osorii regis maiordomus confirmat
Fernandus Guterriz regis signifer confirmat
Raimundus Aluari in Montenigro confirmat
Fernandus Roderici de Beneuento confirmat
Johannes Arie confirmat
Nuno Pelaiz confirmat
Pelagius Tabladellus confirmat
Petrus Pelagii confirmat
(Parte inferior):
Datum apud Salamancam iiiiº idus septenbris per manum Bernardi domni regis notarii Pelagio de Lauro archidiacono cancellario.

(Reverso):
N xlv. M. vii n. 49. Priuilegium regis domni Fernandi filii Imperatoris de confirmatione diuisionum terrarum inter episcopos et reges et de cautis omnibus et de omnibus scripturis que concessa fuerunt ecclesie mindoniensi tan ab ipso quam ab antecessoribus suis.