GMH/ÍNDICE A-Z

22

1181, xullo, ..., Villalpando.
O rei de León, don Fernando II, concédelle ó seu notario, o mestre Bernardo, todo o que posuía en Santa Comba de Duancos, coa condición de que, despois da súa morte, pase á igrexa de Mondoñedo, ó seu bispo Rabinato (1177-1199) e ó Cabido de cóengos.
A, perg. de 240 x 490 mm, recentemente restaurado. Letra carolinxia9.
B, perg. escrito polo notario Fernán Domínguez, de 310 x 310 mm.
C, papel.

(Crismón). In nomine Domini nostri Iesu Christi. Amen. Immense bonitatis cuiuslibet donantis off[icium est] eis plus aliis prouidere et benefacere qui pro ipsius seruicio omnia posponunt et ipsimet noctuque / dieque omni tempore intendunt deseruire. Iccirco ego rex domnus Fernandus una cum filio meo rege domno Adefonso attendens deuocionem et seruicium quod mihi fecit dilectus et familiaris / notarius meus magister Bernardus mecum multo tempore laborando do el concedo per hanc ualituram cartam donationis in perpetuum magistro Bernardo in uita sua quantumcumque habeo et regie uoci pertinet / in sancta Colunba de Doancos et post obitum suum quia mihi bene seruiuit similiter hoc idem do et concedo ecclesie minduniensi et alunpno meo domno Rabinaldo ipsius ecclesie episcopo et uniuerso concanonicorum / capitulo et successoribus suis in perpetuum quia amore meo et precibus meis inducti [magistrum Bernardum canonicarunt] et ipsam ecclesiam sancte Columbe in prestationem [cum pari fauore assensuque cano]nico tribuerit / et [eidem] magistro Bernardo et ecclesie sue post ipsum totum caritellum qui ibi est et esse potest [do et concedo et omnes homines] qui modo ibi [sunt et erunt ei soli seruiant et non aliis nisi cui ille mandauerit et si aliquis uenerit quale] forum / ille eis dederit tale eis do e concedo et per tale sibi soli seruiant do et omnem illam [hereditatem] que de regalengo meo in ipso loco inueniri potest cum omnibus cautis suis nouis et ueteribus et cum ceteris direc/turis et pertinetiis suis cum casis cum ortis uineis arboribus cum pratis pascuis et [riuulis mon]tibus terris cultis et incultis et per omnes terminos suos nouos et ueteres per ubicumque notarius meus / et alunpnus magister Bernardus et post ipsum ecclesia poterit inuenire. Cauto etiam de nouo istum locum per terminos suos omnes ubicumque sint et omnes homines qui ibi sunt et erunt et quicumque habent tan casas quam hereditates et iumen/ta sua et ceteras possessiones quas ab ista die nullus audeat illic intrare neque domnus terre neque ecclesiastica ulla persona aut laycalis maioritinus regis aut sagio ulla ratione presumat inde aliquid uiolenter acci/pere nec etiam aliquis de parte regia uel extranea attentet hanc cartam senper duraturam uiolare. Libero et nihilominus istud totum ab omni uoce et potestate regia et omnium istorum predictorum quod de cetero nullus sicut iam dixi ibi / habeat introitum aut exitum et iste per suam ecclesiam minduniensem hanc possideat et totum suum uelle faciat sicut de sua hereditate quam quis melius habere potest et possidere. Hanc autem donationem liberationem et incautationen istius / hereditatis sancte Marie de Doancos Deo et sancte ecclesie minduniensis episcopo et suis canonicis in perpetuum et magistro Bernardo meo notario in diebus suis pro remedio anime mee et parentum meorum et de consilio et precibus procerum curie pro bono seruicio quod mihi fecit magister Bernardus mecum multo tenpore laborando. Si quis igitur tan de meo quam de aliorum genere hoc factum meum spontaneum infregerit iram Omnipotentis ac regiam in/dignationem incurrat et cum Iuda Domini proditore cum Datam et Abirom quos uiuos terra absorbuit gehennam perpetuam potiatur et pro ausu suo temerario quantum inuaserit quadruplex ac regie / parti x millia solidorum in penam conponat maledictus a [Deo]. Facta karta apud Villarpandum mense iulii sub Era mª ccª xviiiiª. Regnante rege domno Fernando Legione Gallecia Asturiis et Extremadura. Ego rex domnus Fernandus cum filio meo rege Adefonso hoc scriptum quod fieri iussi proprio robore confirmo ( Signo rodado, co león no centro e unha lenda ó redor que di: Signum Fernandi regis Hispaniarum).

(1ª col.):
Petrus compostellane ecclesie archiepiscopus confirmat
Manricus legionensis episcopus confirmat
Rodericus ouetensis episcopus confirmat
Fernandus astoricensis episcopus confirmat
[Bertrandus tudensis episcopus confirmat]
Adefonsus auriensis episcopus confirmat
(2ª col.):
Vitalis Salamantinus episcopus confirmat
Petrus ciuitatensis episcopus confirmat
Arnaldus conquensis episcopus cofirmat
Rodericus lucensis episcopus confirmat
Petrus de Arcis Hospitalis prior confirmat
Guido milicie Templi magister confirmat
Petrus Fernandi milicie Sancti Iacobi magister confirmat
(3ª col.):
Comes Gumet dominans in Trastamar confirmat
Comes Fernandus Poncii dominans in Capraria confirmat
Comes Adefonsus confirmat
Froila Ramiriz confirmat
Veremundus Aluariz confirmat
Guterius Roderici tenens Beneuentum confirmat
(4ª col.):
Ego comes urgellensis regis Fernandi maiordomus confirmat
Fernandus Arie confirmat
[Arias] Muniz confirmat
Martinus Lopiz confirmat
Petrus Pelaiz de Arnales confirmat
Petrus captiuus confirmat
(5ª col.):
Iohannes Gallecus confirmat
Bernardus de Medina submaiordomus confirmat
Michael Sesmiri confirmat
Ego magister Bernardus domni regis Fernandi notarius per mandatum suum de manu Pelagii de Lor archidiaconi regis cancellarii scripsi et confirmo.

9  As lagoas do orixinal súplense co traslado notarial B, expresando as palabras suplidas entre [ ].