1156/01/07.
Paio Fernández e a súa muller, María Análdiz, cos seus
fillos véndenlle ó mosteiro de Toxos Outos as herdades que teñen en
Pegariños e Leboráns, en S. Tomé de Ames e Sta. María de Trasmonte
respectivamente, por cento cincuenta soldos mergulienses.
De Pegarinis et de Louoraes.
Ad hoc scriptura fiunt ut qui lucis, et cetera; vnde ego Pelagius Fernandiz una cum uxore mea Maria Analdiz et filiis et filiabus meis et omni uoce mea vobis abbati Pelagio Muniz Sancti Iusti una cum conuentu facio uobis textum, et cetera, de hereditate mea propria quam habeo in terra Amaya in loco predicto Pegarinos quam ego ganaui per meum precium et per kartulas ueridicas de Petro Arias et de uxore sua Orraca Gundisaluit et etiam de filiis de Ranemiro Muniz VII integra quam de Adosinda Uimaraz fuit, et etiam ipsam hereditatem quam ganaui de Didaco Gudesindiz et de uxore sua Truile Adefonsit per medium cum Arias Muniz, siue de auolencia quomodo de ganancia; et etiam do uobis ipsam meam hereditatem de Louoranes quam ganaui de Petro Nuniz quam habuit de matre sua Guyna Saniz et est IIIIa integra, et de alia quarta medietate cum montes, fontes et omnia alia, et cetera. Ita tamen ut in omni uita mea non sint uetatas bauzas mihi si uoluero laborare, et post obitum meum pacate sint uobis; do uobis atque concedo per ubi eas potueritis inuenire uel acquirere, et habent concurrencia una scilicet de Pegarinos ad Sanctum // Thome de Oliames, de alia scilicet de Louoraes ad Sanctam Mariam de Trasmonte. Do vobis eas pro precio quod de uobis recepi, id est solidos Cm La menguliensium, et de precio, et cetera. Ita ut de hodie die et tempore, et cetera, et omne uelle uestrum de ea faciatis euo perenni in secula cuncta. Siquis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo de nostra, et cetera, quisquis fuerit pariat uobis uel pariamus illam hereditatem duplatam uel triplatam et insuper pariat solidos CCC; et hoc meum factum semper obtineat robur.
Facta carta uendicionis die VIIo idus ianuarii, era Ia Ca LXLa IIIIa.
Ego iamdictus Pelagius Fernandit in hac carta manus meas.
Q. p. f.: Petrus, ts. Munio, ts. Johannes, ts. Munio Arias, conf. Fernandus Arias, conf. Pelagius Muniz, conf. Petrus Nanus, conf.
Johannes, presbiter, qui notuit et conf.