GMH/ÍNDICE A-Z

598
1230/05/25.

Mandas testamentarias de Diego Moogo, presbítero de Sta. Cristina de Noia (Barro).

B.- Tombo, f. 158r.

Testamentum Didaci Moogi, presbiter de Sancta Christina de Noya, de tota sua hereditate.

Hec est ordinacio quam ordino ego Didacus Monacus, presbiter Sancte Christine de Noya, graui infirmitate detentus, quod si mortuus fuero omnia mea ordinata remaneant. In primis mando corpus meum sepelire in monasterio Sancti Justi, et mando ibi mecum medietatem de tota mea hereditate tam de auolencia quam de ganancia, excepta illa hereditate quam ganaui de Petro Diat dicto Campisino in uilla de Eyroa. Mando Maria Iohannis dicta Gallo ut teneat eam in tota uita sua et ad mortem suam libera et quita remaneat monasterio Sancti Justi pro anima mea et pro animabus de illis de quibus fuit, et aliam medietatem mando duobus filiis meis ad Dominicum et Petrum, et cetera, et si ipsi filii mei sine semine mortui fuerint monasterium habeat ipsam medietatem quam eis mando liberam et quitam, et cetera. Et si aliquis contra hoc uenerit sit maledictus in sempiternum et persoluat solidos C; mandacione in suo robore permanente, et cetera.

Facta sub era Ma CCa LXa VIIIa et quotum VIIIo kalendas junii.

Q. p. f.: Petrus Gascus, monachus, conf. Fernandus Cortes, conf. Johannes Bonus de Sancto Johanne. Et alii.

Petrus Batalia, qui erat presens et conf.