In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Petrus Martini grato animo sanaque voluntate, facio testamentum ad monasterium sancti Salvatoris de Cellanova, quod construxit et fecit sanctus et electus Dei Rudesindus episcopus, vobis domno Pelagio abbati et senioribus vitam sanctam inibi ducentibus, pro remedio anime mee de quanta hereditate ganavi vel undecumque adquirere potui, in decania sancte Eolalie de Berredo que decurrit ad ipsam predictam eclesiam ut abeant inde servi Dei temporale subsidium, et ego ante Deum premium eternum. Nos filii et filie ipsius Petri Martini, Martinus Petriz, Iohannis Petriz, Pelagius Petriz, Velascus Petriz, Adefonsus Petriz, Gundisalvus Petriz, Santia Petriz, Gudina Petriz, graviter ducentes hoc factum testamenti patris nostri et rancurosi inde effecta, rogamus et nimium deprecamur vestram dignitatem et clementiam domne Pelagi abba superius scripte et seniorum sub vestra manu vitam ducentium sanctam, quibus hoc testamentum pater noster fecerat ut aliqua mostram de his hereditatibus patris vestri faciatis quod et fecistis quia Deo annuente omnes illas hereditates nobis restituitis. Ob id omnes nos uno consilio elegimus meliorem de his iuram et damus eam pro anima patris nostri illam scilicet in qua moratur Martinus Arias cum toto suo directo, et etiam facimus pactum vobiscum et cum successoribus vestris ut ad illas alias recipiamus vestrum maiorinum ad quartam denovo sicut constitutum est antiquitus de omnibus aliis hereditatibus in predicta villa possessis. Alteram scripturam antepositam aut postpositam stabilire non permittimus sed istam solam Deo in eternum mandamus. Quod qui minime fecerit et istam cartam testamenti infringere temptaverit, inprimis sit excommunicatus et quantum violare temptaverit in duplo restituat et insuper Dos solidos.
Nos omnes filii et filie predicti Petri superius scripti in hoc testamento gratanter manus nostras roboramus.
Facta carta IIIº ydus Octobris. Era M C LXXVIIII.
Pelagius predicti monasterii abbas cfr. Menendus prior qui illos testamenti scripsi cfr. Suarius Petriz cfr. Munio Adefonsus cfr. Petrus Munio simul cum omnibus sociis cfr.
Pro testibus: Petrus ts. Pelagius ts. Gundisalvus ts.
Menendus notuit.