In dei nomine
amen. Noverint universi quod nos Petrus
dei gratia auriensis episcopus damus et
concedimus (ad) forum Martino Velasci et
uxori sue Maiori Iohanis moratoribus in Curraes et
omni voci eorum (...)tuum illud nostrum
casale quod ibi habemus in quo modo ipsi
habitant, cum toto heredamento quod (...)
pertinet et cum omnibus
pertinentiis suis bene et perfecte, sicut
illud tenebat et possidebat (...) dictus Bispo,
qui in eo moratus est, exceptis leyris videlicet
quam tenet Paulus Viviani can(onicus) auriensis et
alia que est coniuncta cum agro ecclesie
de Rante. Damus
inquam
eis dictum
casalem (...) dictum
est, tali videlicet
condicione
ut ipsi et
omnis
vox eorum habeant
illud iure hereditario in
perpetuum
possidendum et
excolant
et parent
bene omnis
hereditates
que ad
ipsum
casale pertinent
exceptis illis duabus
supradictis
leyris, ita quod non
deficiant
per culturam
nec per
malum
paramentum.
Et quod
plantent
de vinea quicquid
ibi est ad
plantandum usque ad
tres annos
proximo
venientes.
Et dent
nobis
et omnibus
successoribus
nostris
annuatin per
maiordomum
nostrum
medietatem omnium
que deus
ibi dederit, vinum
vero
in lagari et panem
in area. Sine quo
maiordomo non
debent colligere
vinum,
panem et
fructus.
Et pro directura
debent
dare \annuatin/
unum modium
vini. Et si ipsi
hereditates
dicti
casalis vel
earum partem
vendere
aut obligare voluerint,
primo
vendant
aut obligent
pro iusto
precio
episcopo
auriense quam
alii. Et si illas aut partem
earum
emere
aut obligatam recipere
noluerit,
tunc
vendant
aut obligent
non militi,
non generose
persone,
non petenti,
non religioso,
non burgensi
nec civi
nec moratori
auriense nec
de civitate nec
de burgo nec
de alio loco forario nec
maiordomo nec
servo
alicuius,
sez tali
persone
que moretur
in cauto
nostro de
Lauredo et que
teneatur
episcopo
auriensi ad
omnia ad
que ipsi
ex ipsa
pactione tenentur.
Tenentur
etiam ipsi
et omnis
eorum vox
esse fideles vassalos episcopi
auriensis et
omnes
semiliter
qui hereditates
ipsius
casalis vel
earum partem
tenuerint.
Et non debent
contra (...)
auriense dominium
vel
defensionem alicuius
super
predictis
hereditatibus
vel
earum parte
seu fructibus
earum
aliqua
(...) invocare.
Sez si inter episcopum
auriensem et
ipsos
vel
successores suos super
predictis
hereditatibus
vel
earum fructibus
questio
aliqua orta
fuerit
eligantur ex
necesitate
de beneplacito
precium
duo vel
tres de capitulo
auriense quorum
composicione
vel
iudicio omni
appellatione
cessante ipsa
questio
terminetur.
Volumus et
mandamus
quod si
episcopus
auriensis petitum
fecerit
in villis
aut in vassallis
suis quod contribuant
cum eis in
ipso
petito pro rata
que eos ex
predictis
hereditatibus
continget.
Et si contigerit
eos vel
sucessores suos ob collectam
monete regis raciocinus vel
maleficiis obligari supradictum
casale cum omnibus
pertinenciis
suis remaneat quitum
et liberum
semper
episcopo
auriense ab
omni
impedimento
sicut modo
est.
Et nos debemus defendere
eos omnisque
successores suos cum
predicto
casali et pertinenciis
suis senper ad
directum per
omnia
bona ecclesie
auriensis.
Et non liceat
eis vel
successoribus suis
hereditates
predicti
casalis aut partem
earum vel
anniversarium
super eis
alicui loco religioso legare nisi
episcopo
auriensi si
illud legare voluerint.
Et post mortem
eorum
dictum
casale et eius hereditates
non dividantur
nisi in
duas personas
vocis eorum et
ita successive perpetuo
observetur.
Et si per impotenciam
aut negligenciam
cultura
predictarum
hereditatum
omissa fuerit
vel ea que
superius
continentur
aut eorum
aliqui non
fuerint
observata,
ipso facto
ipsi et
omnes
successores sui cadant
omni iure
quod in
predictis
casali et hereditatibus
suis habent
et licitum
sit episcopo
auriensi predictas
hereditates
auctoritate propria
sine contradictione
aliqua prout
eas invenerit
recipere
et habere.
Facta carta Aurie, pridie
nonas marcii, era millessima
cccª xlª.
Regnante
in Legione
et Castella
rege domino
Fernando.
Indeantato
maiore domini
regis in Gallecia
infante domino
Philipo. Testibus
presentibus
Petro Roderici
canonico auriense (...)
domini
episcopi,
domino
Johane
Petri priore
Sancte
Columbe
(...).