GMH/ÍNDICE A-Z

515
1093/ 06 / 17
O abade Pedro de Celanova, desexando revitalizar e reunir varias igrexas solicita á axuda do bispo Pedro de Ourense. Este acude ó chamado do abade e consagra a dita igrexa, que queda ó cargo do arcediano abade Adaulfo, e o abade celanovés dota a igrexa dos seus dextros, así como establece o pagamento anual dun censo ó apostolo Santiago.
TC, fols. 177r. - 177v.
DE ECCLESIA DE VILLARINO QUANDO FUIT SACRATA.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, regnantis in secula seculorum amen, cum quo creavit cuncta visibilia et invisibilia atque unicuique disponens omnia ob honorem sanctorum Adriani et Natalie, sancti Cipriani, sancti Vereximi, et reliquie ibi condite. Ego Petrus Cellenovensis abba, fidens aminiculo sanctorum esse salvatum, respirante Dei clementia aliquid excitavi boni exercere in honore martirum, denique eclesia quem in honorem sanctorum erat fabricata multo currente / currente iam tempore nondum erat dicata ipsius eclesie fuit amissa matre per alias eclesias erant dispersi, unde ego preciens abbas cum hoc viderem non recte esse factum aliquantulum mercedis cogitavi habere ante Deum domnum et patrem nostrum pontifice Petrum Auriensem rogavi ut iam lumen ministraret sanctorum et reliquie et ipsius filii congregaret iam multum divisi. Ipse autem pontifex ut sicut bonus et pius, nostris obtemperans peticionibus, venit atque cum magno honore dedicavit, ubi interfuit domnus abbas Adaulfus, et archidiaconus cum quo consilium hoc fuit factum. Sed ego Cellenovensis abbas ob onorem sanctorum canones illam ecclesiam dotavi dextros et tumulum dedi duodecim propter tumulantia corpora septuaginta duos dextros quod fiunt octuaginta quatuor sub uno signum hereum. In dedicatione eclesie ipsius filii secundum possibilitatem eorum dederunt Amicus Adulfiz talios duos de salinas in Ganderelas, Adaulfu Stephaniz talio uno, Elias Stepaniz talio uno, Tedon Ordoniz IIos, Vimara Vilifonsiz mazanaria Iª, Guazino Elias mazanarias IIas, Ildefredo Vimaraz mazanaria, Vistella Amigiz talio uno, Salvator Idefrediz macanaria Iª, Ermeiniz Fernandiz mazanaria, Pelagio Fernandiz medio de uno castanario, Veremudo Migiz de Raenza mazanaria una. Homines habitantes in cauto de Villarino per suos terminos sicut in suo testamento resonat actoritate predicti presulis et archidiaconi domni abbatis Adaulfi ad propriam eclesiam mandamus decimare sepelire concurrere agnoscere et credant esse et matrem habere et per eam salvatos esse. Ex qua censum damus per omnem annum apostolo sancto Iacobo Cm pisces de rete et quartario tritici. Hec nos bene vidimus opus Deus provideat in melius. Quisquis ausu temerario hanc scripturam infringere voluerit, inprimis effosis careat oculis et cum Iuda traditore lugeat securus insuper post partem ipsius eclesie pariat solidos D.

Ego Petrus nuti Dei abbatis manu propria cfr.

Facta kartula dotis XVº kalendas Iulii. Era MªCªXXX prima, regnante Adefonso rege.