GMH/ÍNDICE A-Z

489
953/ 08 / 02

O presbítero Ero encabeza un grupo de persoas que lle doan ó bispo Rosendo e ó mosteiro de Celanova, a metade da igrexa que os seus devanceiros fundaran na honrra de Santa María, nas villae de Leovi e Trasariz, no territorio de Flucios (Prucios).

TC, fols. 170v. - 171r.

KARTA QUE FECIT PETRUS MONACUS CUM SUOS HEREDES DE Iª ECCLESIA IN FLUCIOS AD VOCABULO SANCTA MARIA.

In Dei nomine. Erus presbiter, Mundinus Mitoni, Mundinus Froilani, Guttier Froilani, Cesarius Hordoni, Nepotianus Gotini, ad nostras personas et de omnes nostros heredes, vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus monasterii Cellenove. Placuit nobis bone pacis volumtas ut donaremus sicuti et donamus vobis medietatem de eclesia nostra propria que fundaverunt avii et parentes nostri, vocabulo Sancte Marie, in villa Leovi et Trasarici, territorio Flutios, inter duos rivulos vocitatos Eume et Doronia. Sicut diximus damus eam vobis atque concedimus cum omnes suas testationes tam comparatas quam etiam ganatas, seu cum omnibus adiacentiis vel suis prestationibus, domos quo intrinsecus, res vel omnia utensilia, plantariave et ceteris pomiferis, seu etiamministeria idem eclesie, libros et cetera, aquas, exitos et regressos, vestimentum argentum vel omne metallum, eris et vitreum, de omnia ut diximus quicquic ad ipsa debetur eclesia medietatem vobis in omni integritate ad perhabendum concedimus, et medietatem nobis reservamus et nostre proprietati. Ita ut hab odierno die sit ipsa medietas de nostro abrasa et in iure et dominio vestro sit tradita vel confirmata. Faciatis inde quod volueritis liberam in Dei nomine habeatis potestatem. Si quis, quod fieri non credimus, aliquis ex nos vel de nostris heredibus vel aliquis quislibet homo contra hunc factum nostrum ad inrumpendum venire temtaverit, conaverit vel conaverimus, tunc inferat vel inferamus pars nostra partique vestre ipsa eclesiaduplata cum omnibus rebus vel prestationibus suis, et vobis perpetim habiturum.

Facta scriptura donationis IIIIº nonas Augusti. Era D CCCC LXL I.

Erus presbiter in hanc scriptura // concessionis que fieri volui mee (signum). Mundinus Mitoni in hanc scripturam concessionis mee manu mea (signum). Mandinus Froilani in hanc scriptura concessionis mee a me facta manu mea. Guttier Froilani in hanc scriptura concessionis mee manu. Cesarius Hordoni in hanc scriptura concessionis mee manu mea. Nepotianus Gunti in hanc scriptura concessionis manu mea.

Hordonius abba ts. Ariaster monacus de loco Sancti Iacobi ts. Recesindus confessus ts. Nepotianus et presbiter confessus. Piniolus confessus cfr. Nausti decanus et confesus. Sisnandus ts.