Christus. In nomine Domini et salvatoris nostri Ihesu Christi, qui et altissimi crederis filius in cuius nomine monasterium esse dinoscitur dicto Cellanova, territorio vocabulo ad crepidinem montis Leporarii. Nos humillimi famuli Guttier et Yldonzia una cum filiis filiabusque nostris, cum peccatorum mole depresii in spe fidutiaque tua Domine respirantes non usquequaque desperatione deymur cum in aliquibus prophete monitis adimplemus qui dicit, Date et dabitur vobis, et iterum Tua sunt enim omnia et que de manu tua accepimus dedimus tibi. His auctoritatibus accincti testimoniis cogitavimus de ipsis multis beneficiis quibus tu dignus nobis indignis tribuisti, tibi iterum complacere quatenus hec oblatio sit in oculis tuis grata atque accepta, ut per hoc mereamur a pravorum declinare semitibus, et bonis ingredere atque in tempore regenerationis abstricta cuncta piaculorum contagione illuc introducamur ubi vera extat vivendi felicitas, et eterna quiescendi securitas. Denique cum omnia tibi famulantur et nullo indigeas ex ea que misericorditer generi humano contulisti, ob hoc ut superius mentionem fecimus in honore tuo offerimus ad ipso loco sepedicto Cellanova vel famulo tuo antisti\ti\ nostro Rudesindo episcopo, necum a cuncta fratrum illius contio qui in ipso loco in viis monasticis degent, vel in subsequentibus temporibus pie, iuste, ac sobrie perseveraverint. Id est villa quam dicunt Foramontanos ab integro secundum illam obtinuit Pinotti filia Oduarius per suos in giro terminos cum exitus montium, vel cum descensiones usque ad aquas cursilibus de duabus fluviis, Limie et Grau, sive cum cunctis pomeriis vel prestationibus atque domibus et cunctis adiunctionibus, cum villares suos Covello et Pacini. Hec omnia suprataxata damus ea pro nostrarum animarum remedio. Quatenus sit inter servis Dei subsidium qui sanctam in iamdicto loco gradierint viam et nobis aput Deum ob hoc premia inconvulsa. Et accepimus ipsam villam de homines quibus ipsa Pinotti eam dedit in peculiare, nominibus Salamirus, Vimara et Ytila. Dedimusque illis pro ea in ripa Arnogie villa quam dicunt Eclesiola mediam, quod eis ab te complacuit. Ita ut ab hodierno die et tempore ipsa villa integra de nostro iure abrasa, in iure monasterii et fratrum maneat confirmata. Si quis tamen, aliquis homo ex propinquis aut extraneis exurgere voluerit ad irrumpendum huius testamenti roborem, quod Deo et fratribus monasterii Cellenove proveratur remedio animarum offerimus in primis sit maledictus et perpetua confusione multatus in conspectu Dei patris omnipotentis et sanctorum angelorum eius, sit reus atque obnoxius coram Ihesu Christo et sanctis apostolis ac martiribus eius, atque cum Iuda Domini proditore uno contubernietur in loco tenebroso et in exterioribus et caliginis. Et insuper temporali coactus (...) duplet tantum et aliud tantum quantum infringere conaverit. Nostrum vero testamentum perpetuum obtinat firmitatis valitudinem.
Facta series testamenti die Vº ydus Ianuarias. Era D CCCC LXXVIIII // Ad hanc seriem testamenti adicimus villares Covello et Pacini, qui sunt ad/h\erentes ad villam Foramontanos secundum superius resonant et iterum confirmamus.
Guttier in hoc testamentum quod fieri elegi confirmamus (signum).
(1ª columna:) Ildoncia in hoc testamentum quod fieri elegi cfr. (signum).- Solarius Gutiherriz cfr. (signum).- Roderico Gutiherriz cfr. (signum).- Hosorius Gutiherriz cfr. (signum).- Froyla Gutiherriz cfr. (signum).-
(2ª columna:) Merloma abba ts.- Hermecisclus confesus ts.- Audericus presbiter ts.- Tellus confesus ts.- Alvarus presbiter ts.- Argevitus presbiter ts.- Sanctus presbiter ts.- Tiyon decanus ts.-
(3ª columna:) Felix diaconus ts.- Gondemarus diaconus ts.- Sonna Berazi ts.- Gualamirus Egani ts.- Munnius Furtuniz ts.- Auroana Gildarici ts.- Arias Manualdiz ts.- Aloytus Munioni ts.- Revelius Petriz ts.- Nunnus Froylani ts.- Megitus Sarracini ts.-
(4ª columna:) Garsea Puricelli ts.- Iohannes Servati ts.- Velasco Guttiherre ts.- Menendus Munioni ts.-
(5ª columna:) Sub Christi nomine Salomon episcopus cfr. (signum).- Hordonius prolis domni Adefonsi regis (signum).- Vermudus prolis regis (signum).- Renamirus Rex (signum).-
Aloytus diaconus et notarius scribens dictavi (signum).