GMH/ÍNDICE A-Z

60
871/ 06 /5

O abade Fulgaredo, o presbítero Pedro e a Deo vota Berildi dotan con varias propiedades e bens a igrexa de Monasterio na villa de Nantón, perto do río Tambre e no territorio de Présaras.

TC, fols. 24r.-24v.

Ed. por LOPEZ FERREIRO, A., op. cit., Santiago, 1898, I, Ap. doc., doc. XI, pp. 22-23.1

Christus. In Dei nomine. Fulgaredus abbas, Petrus presbiter et Berildi Deo vota, domnis invictissimis ac triunfatoribus sancte Marie virginis et genitricis Domini nostri Ihesu Christi, et sancti Georgii et comitum eius et sancti Michaelis arcangeli quorum baselica in territorio in villa ubi dicitur Nantone ubi est ipsa baselica fundata quod dicitur Monasterio, iuxta fluvio Tamare. Nos servi vestri cum peccatorum mole depressi in spe fidutiaque sanctorum meritis respiramus non usquequaque desperatione deicimur qui etiam teste conscientia reatum nostri criminis sepe pavescimus, ut nos per vos sanctissimi martires tandem reconciliari mereamur Domino nostro atque sanctorum omnium sufragium, fida suplicatione votis omnibus imploramus. Et ideo devotioni nostre extitit ut de paupertate nostra / (...) eclesie vestre aliquantula ex voto proprium conferre deberemus, et scriptum est, Vovete et redite domine Deo. Ideo omnia facta operibus eadem ipsa nostram devotionem implere procuravimus, ac sic concedimus et offerimus eclesie vestre atque sacrosancto altario eclesie vestre in loco in territorio Presares supradicto fundare concedimus ut diximus, villas quas abemus inter Minio et Latera villa ab integrum cum omni suo accessu, secundum eam nobis donavit Regericus abbas post partem nostram, et secundum quod donaverat ipsam villam domnus Adefonsus rex, ipsius Regerici abbatis nos testamus post partem eclesie sive et alias terras comparamus in villas per loca nominatas, sive et alias terras et pomares quod comparamus de Sindina et Sunillone in Roboreto, et alia villa quam abemus iuxta fluvio Tamare, et pomare quod comparavimus in Quastiniano de Teoderi. Omnia iam dicta ipsas villas concedimus in ipso loco sanctorum, vela, cruces, signos, kalices, patenas, coronas, candelabros, libros sive et omnis tesaurus eclesie, aurum, argentum, vestimentum, laneo, lineo, domos, edificia, ferramenta, cupas, cupos, vaccas, boves, kaballos, equas, mulos, oves, vel omne peccora promiscua et volatilia, omnem ex integrum concedimus eclesie sancte ipsam nostram hereditatem per huius textum scripture. Si quis igitur deinceps et subsequentibus huius mundi temporibus tanitam a pontificibus illius eclesie, quam etiam a quislibet omnibus per huius de grege nostri infringendo robore, aut inculcando ordine quodcumque conatu, vel ausu temerarie presumptionis invasor voluerit exurgere, aut de loco eclesie ipsam vestram eclesiam monastica traditione adhuc regule sancte institutione voluerit evellere, et conaverit agere cum apostolicum documentum et patrum precepto quod in isto est instituto decreto ore quum ore fuerit ille sit anathema in conspectu Dei patris omnipotentis, et sanctorum angelorum eius sit condempnatus et perpetua ultione percussus in conspectu Domini nostri, et sanctorum apostolorum eius, ut de hoc seculo sicut Datan et Abiron vivos continuo obsorbeat terra, et tartareas penas cum Iuda Christi traditore perhenniter perferat cruciatum. Et insuper [aflictus damus] secularia vosmetipsos, vel iudicem insistentem pro vobis inferat vobis parti ac voci vestre quod valere constat auri libras binas, et partibus vestris vel cuius lex dederit pro futuris.

Facta scriptura testamenti eclesie sancte ipsas Nonas Iunias. Era D CCCC VIIII.

Fulgaredus abbas hoc testamentum eclesie sancte a me factum (signum). Petrus presbiter hoc testamentum eclesie sancte a me factam (signum). Berildi Deo vota hoc testamentum eclesie sancte a me factum (signum).

Froyla presbiter ubi notarius fui itero (sic) (signum).

1 Dende agora citado Historia.