GMH/ÍNDICE A-Z

258
1002/ 04 / 19
Preito ante o rei Alfonso V, polo que Celanova ve restituída a súa propiedade e autoridade sobre a villa e os homes de Domez, que pertencían a dito mosteiro dende os tempos de san Rosendo a quen lle foran doadas polo rei Sancho Ordóñez e a raíña Goto.
TC, fols. 94r. - 95r.
Multis manet notum et omni concilio in aperto patet, quia tenente ista hereditate desuper post parte regis domni Santioni eorum servitiales et exsolventes illi usuras, quod in ipsas villas temporibus suis de fructibus eius ad aream et ad lagarem quod dabat domnus exsolventes illi, quod domnus concedebat in ipsas villas exsolvebant omnia illorum absque omni ambiguitate. Sic faciebant temporibus suis per annis singulis. In isto quod dicimus convenit ad ipsum principem domnum Santionem et ad illam reginam suam uxorem domna Goto et dederunt ipsas villas et ipsas hereditates et ipsam cartam quam Ansuario fecerat, simul et omnes illos homines de villa de Domenci, ut dicimus concesserunt omnia in iure et sub manu pontificis congermano suo domno Rudesindo episcopo, qualiter in memoria eorum obtinuisset omnia usque in eternum ad perhabendum. Aplicavit ipse pontifex ipsos homines sub iure monasterii sui quod novelle nomen inposuit sciterio Cellenove, in quo hedificavit domicilia et quoadunavit monacos, et ipse super eos paterfamilias degentes vitam monasticam actualem in cenobio, et proximo in promtuario fecit oraculum quam visu ospitiolum parvum ut est pretiosior in oculis hominum. Sic custodivit eorum monita ut qui ibidem mansionem fecerit, in omnibus ante Deum fulgeat in sancta vita illa teohrie. Ut enim dicimus et mentionem de ipsos homines de Domenzi facimus, steterunt securos post parte monasterii quodusque ipse sanctus sacerdos et sumus pontifex diem ultimum claudit extremum. Ipse etenim dum ei vitam patuit et in eorum incolumitate et salute adquisivit quis pastor extitisset in gregem super ovibus suis, unus ex suo dis\ci\pulatu, ipse prius per se in manibus eius pro patre spiritale accepit et post / eum reliquia turba fratrum et omnium monachorum sub dicionem pactum regule abbatem domnum Manillanem constituit atque elegit. Et postea omnem utilitatem monasterii illi et fratrum omnia intimavit atque consummavit. Tenuit ipse abbas ipsos homines cum alios sicut ei iure debebatur per serviis testamentorum suorum. Dum enim post involuto multo tempore advenit ad ipsum parentem et abbatem nostrum domnum Manillanem penis tumultu hominum ut mutasset locum mutasset et affectus, perrexit ad civitatem Legionem et fabulavit cum illo rege domno Ranimiro et genitricis sue illa regina domna Tarasia, et cum illos episcopos et abbates spiritales de illa terra ut exisset proad peregrinatione vilis et abitu detruncatus, solo Deo nituens et desiderans. Cum audierunt homines timentes Deum, et ut diximus regem et genitricem suam reginam vere Dei ancilla, surrexerunt et et tornaverunt illum de quo manebat in eum voluntas propria dederunt ei cellam ad habitandum in valle Cesar, ubi erant in girum plurimas cellas cum \con\sodale in vita contemplatura seniores monasticos et vitam quam diximus et etatem senilis. Omnia hec complebuntur in scriptura veritatis cum dicitur, Pone murum et iuxta murum congregationem sanctorum. Ad contra de quo dicimus nostrum patrem et Dominum simul et spiritales patres dum enim in concilio et per plures concilios elegerunt eum ut in monasterio Christi vicem abere teneretur causam et actio istam quod fecit clavi et occulte de omnibus fratribus suis, et nos scimus quia voluntas et illa bona sed ideo omnes dicimus quia si volumtas bona ideo non bona quia propria. Dimisit oves in aperto et irruerunt lupi rapaces infra terminum et debitum monasterii sui. Venerunt filii Belial et adrapinaverunt domos monasterii sui et plebem que erat ex suo debito dissipaverunt usque ad internitionem. Et preserunt suas pennas et suos castellos, et fecerunt sicut gentes que Dominum non noverunt. Inter quos unde mentionem facimus presit Hosorius Didaci et sessore suo Monio Oveccoz homines quos dicimus de aiuxta prope monasterii villam quam inquiunt Domenzi, et depredaverunt et arrapinaverunt et babtiderunt usque ad necem. Et paraverunt ad honera et tulerunt eos de iure monasterii quod sanctus domnus noster concesserat ibi ad deserviendum, et plicaverunt iure iniquitatis et maledictionis, et erinaverunt illas villas et eiecerunt illos homines foris de ipsas villas. Omnes autem qui iustitiam diligit intemperabiliter et ubi vult Spiritu Domini bonus inspirat, consilio agitato eis qui sunt ex suo discipulato dum perrexerunt unanimiter usque ad eius atria lacrimis implorantes et quod veritas et quod iustum est exquirentes, ut hereditas eius preclara esset illi. Ille etenim ait, Nolite impedire mihi, o filioli, opportet obedire Deo magis quam hominibus. Ex industria quod de ipso acceperunt qui sunt rationem capaces, venerunt ad ipsam civitatem Legionem, et facientes synodum et exquirentes sanctas canonicarum sententias, statim serenissimus rex domnus Veremudus, qui erat in regno fultus cum eorum collegas regni sui palatio hortodoxorum et omnes viros illustres, revertere eum ad proprium monasterium et cum magno honore fratrum et discipulorum suorum. Revertatur ad cathedram suam usque ad diem novissimum, ut unusquisque in qua vocatione vocatus est an ea permaneat. Ego vero frater Manillanem abbas, una cum consensu fratrum eorum,agnosco me in veritate quia quos relinqui constructus et instabiliter dum veni ad proprium monasterium, et inveni omnia indecenter pro proprio merito omnia destructa et delicris plena, per hordinem regularem posuimus ordinem, ut maior serviat minorem, et stultus obediat sapienti, ad diem abtum quod est usuale, qui in congregatio cenobii sub iussionem nostram preesse in omnibus ibidem existat discipulus noster et in Christo spiritalis filius Sandinus confessus et Iohannis prolis, cui curam posuimus regimine in ordine curialis simul et preposito cum consilio fratrum et ibidem per editum // concilii et heres monasterii senatores fomitis domni Ermenegildi, et gloriosa atque Dei almifica domna Guta, hordinaverunt ipsos domnos et omne concilium, ut ipse frater Sandinus licitum illum maneat ut coeat fractum et dispersum de rebus monasterii per certum et per veritatem quod Deus est integretur omnem quod est utilitatem monasterii quod inde abstulerunt fraudulenter sine mora. Ego Sandinus confessus et prepositus monasterii sui Cellenove, presentavi memetipsumin Lagias in presentia principis domni Adefonsi et genitricis eius domna Gilvira regina, simul et comes domno Menendo, et omnes episcopos de Gallecie, simul et magnati de palatio, feci ego suggessionem pro rebus et pro villas monasterii Cellenove que devenerunt a deformitatem, et de homines qui sunt in manus alienas qui fuerunt de iure monasterii quos fraudulenter et indecenter abstulerunt quod scriptum tenemus per sermiis testamentorum de memoria et magnificentia de editum regis favente Deo qui consequens est in omni bono, hordinaverunt unanimiter de pari concilio ad iussionem domno nostro et comes memorato domno Menendo et genitrice regis domna Gilvira regina ut ipsos homines de Domenzi, quos mentionem fecimus ut stent post partem monasterii firmissime adque rigiliter quemadmodum et per ordinem a diebus priorum domni Rudesindi episcopi et de populo suo spiritalis pater domno Manillanem abba et frater Sandino preposito suo et fratribus vestris de monasterio Cellenovensis, qui estis verbis profrui et karitate fervidi. Sit vobis a Deo adtributa licentia qualiter ipsos homines de Domenzi, et omnem generogiam vel finbriam eius per ubi fuerint ibidem sint ad deserviendum, et istos homines stant de faciem gaudentes et exultantes quomodo si de mortuis surrexissent ad vitam.

Notum die XIIIº kalendas Magias. Era XLª post Millesima.