Christus. In nomine sancte et individue Trinitatis Patris ac Filii et [Spiritus] Sancti. Nos omnes episcopi, abbates, seu maiores natu quorum nomina in hoc tomo sunt adstipulata, videlicet Cixila Legionensis eclesie episcopus, Ovecco Sancti Salvatoris Ovetensis eclesie episcopus, Fortis Astoricensis eclesie episcopus, nec non Ermegildus Irensis eclesie episcopus atqueRudesindus Sancti Martini Dumiensis monasterii episcopus, Recesvindus abba, Superus abba, Berila abba, Froila abba, Franquila abba atque Zaccarias abbas. Guttier Menendiz comes et ceteri maiores natu quorum nomina subtus sunt adnotata collecti in presentia principum domni Santii et domni Adefonsi domni Ordoniis principes proles. Et dum adlatum esse cetui nostro eo quod quidam vir religionis et Deo devotus nomine Quintilane abbate adprehendit locum antiquum monasterii olim nomine fundatum et in prima populatione ab squalido per istum Quintilanem abbatem adprehensum atque restauratum, in territorio Gallecie, suburbio Lucensi, aderens monti Parami, inter flumen Minei et rivulum Logii, restauravit sicut in antiquus in Deum religiosus Quintila abbas. Et collegit in eodem contionem religiosorum regulari sub tramite degentium quorum vita et religione fammosissima ex signata per cunctam istam provintiam. Quibus sub sedem pacti cunctis manentibus divinitum evenit consilium, ut pariter testamentum facerent ipsi domui in qua et reliquie nostrum in nomine sancte ac gloriose perpetim virginis Marie recondite qualiter locum ipsum monasterium sit monachorum in perpetuum, et omnia queque ibidem in cunctis suis terminum aucmentaverit tam in edificiis vel culturis cuncta ipsi domui per textum scripture tradiderunt. Ita ut si aliquis quod absit meo ydem monasterio quisquam repertus fuisset monasterium illud alienare, aut ad laicalem partem transferre, ut episcopi vel comites qui vicino fuerint ipsum monasterium defendant malos, ex eo monachos evellant bonos et regulares in eo confirment, nullam ius in eodem sola monachi regularibus. Igitur post obitum idem predictus abbas, successit Saulus in vicem eius nefandus sperantis in eo, apostata quidem ex religioso pseudoeffectus, matriniavit sibi uxorem, et locum qui Deo fuerat dicatum lupanar effice opinatum. Sane ex ipso incerto conubio nate sunt spine et vepres nec nominandi proles ex quibus unus de prosapia illa maledicta presbiter est ordinatus, et utique antichristus videlicet et patris sui sequipeda effectus ordinem quem indignus acceperat violavit et meretritio adesit scortum qui mulierem accepit / et ex ea in confusione filios meruit. At vero ipsi ex fornicatione nati possidebant locum sanctum quem in lupanar fecerant perversum. Ipsi vero ob eorum merita et seditiosa vita adplemus non valebant vindicare locum quem inquinabant sua flagia, denique asserunt umbraculo domne Ermesende comitisse et fecerunt ei kartam donationis de ipso monasterio, nec nominandus Quintila et sui conquerenti. Mortuus quidem Quintila qui ipsam kartam fecerat domne Ermesinde misit suos monachos in eodem loco et ipsi monachi per tempus regentes illum, et nec quidem digni postea probati sunt amplius uisi, sed ipsum inquinare monasterium. Dedit quidem celo arinatus domnus Guttier comes qui et filius erat idem domne Ermesinde ad sanctum concilium cum illo testamento pristino, et extremam kartam quam domne Ermesinde fecerant detulit, et residentibus in concilio lectum testamentum et kartam donationis, censitum est a nostro concilio ut ydem domnus Guttier sit tutor ab hoc monasterio et eicere ex eo monachos indignos et extra veritatem gradientes, et collocare in ipso monasterio regulares monachos qui sub regulis patrum militent, et recto tramite gradient. Quapropter per nostrum consultum elegit ex monasterio domni Franquilani abbati regulariter et doctus cum sibi sotiis fratribus, id est, Busianus monachus ut presit congregationi fratrum in ipso monasterio et per suam exortationem prestante Deo absque reprehensione regulariter fratres suam ducant vitam. Etiam sepedictus domnus Guttier cum coniuge sua domna Ylduara ausi de reditibus vel villis pro utilitate fratrum in eodem monasterio degentium sive et religiosis feminis que degunt in claustra reclusionis iuxta baselicam sancte Marine in locum Porto Marini scita pro remedio anime eorum proles qui ex seculo migraverit. Id est inprimis, villa Saltarios quantum illis in ea evenit cum suis terminis vel suis utilitatibus, vaccas Lª; etiam et alia villa subtus monte Toro in caput Limis quam dicunt Villarino, per omnes suos terminos ex integro, et in ea villa iuga bovum IIIIor, et ovium capita CCªLª, cibaria modios CCCC et cupas plenas XIII; etiam et alia villa quam Figariola in valle Morratio iuxta mare quantum illis pertinet, et in ipsa villa iuga bovum dua, capita ovium triginta (...);quidem in villa Nallar quantum sui iuri pertinent cum iugis bovum duo, cibaria modios [L]; et in Gradias villa cum vineis et arboribus diversis, cupas II plenas, kaballos X, equas XVI, lectos antemanos II, Kennabes lineas X, plumazos X, linteos lineos C, muta savanos et manteles X. Adicimus ibidem nostros homines qui ibidem sunt prope habitantes tam liberi quam ingenuis. Concedimus licentiam ad nostros homines per omnes nostras mandationes vel adiuntiones quantos hic voluerint stare vel proclamare ad ipsum locum Sancte Marie semper virginis liberi et absoluti permaneant secula cuncta, tam de nos supradicti quam et de omni prosapie nostra et qui sunt de Paratella homines XX, de Monte Roso XX. In Argondi Gundisalvus et progenies cum hereditate eorum, et de Paramo XX et hereditas eorum. Si quis tamen plane, quod minime credimus, hanc kartulam confirmationis a nobis facta vigore temptaverit vilioret, sit a cetu eclesie catholice exul et extraneus et cum Iuda Domini proditore perpetim multatus et pro damno temporali persolvar regi fisco duo talenta auri, et quantum in karta resonat ipsi monasterio in duplo pariet./p>
Notum die X kalendas Ianuarias. Era D CCCC LXV.
Ego Ylduara cum filiis meis nominibus, Rudesindus episcopus, Munnio, Froila, Adosinda, Ermesinda, adicimus in hoc testamentum pro remedio anime de nostro domno dive memoria domno Guttierre vel pro albuendis eiusque et nostris delictis inter ambos ipsos monasterios Sancti Salvatoris et Sancte Marie in ripa Logii, vel ad fratres et sorores qui in ipsa monasteria sub regulari tramite vitam sanctam duxerint. Guttier Menendiz et uxor mea Ylduara in hanc scripturam testamenti vel agnitionis a nobis facta vel confirmata manus nostras (signum).
Santius Rex cfr. Adfonsus Rex cfr. Ranimirus Rex cfr. Veremudus serenissimus Rex cfr. Et nonnulli episcopi et divites qui in carta vetera resonant et minores confirmant.