TC, fols. 31r. - 31v.
Domino Deo omnium rerum creator et pastori meo qui simul cum filio tuo Domino nostro Ihesu Christo et cum Spiritu Sancto unus extas Deus per omnia. Ego exigua ancilla tua Goldregodo, prolis Gudestei, cum peccatorum meorum mole depressa, non usquequaque desperatione deicior sed etiam teste consciente reata mei criminis expavesco, ut per te dominator celi et terre veniam aput sanctam et venerabilem tuam presentiam invenire merear. Et ideo quod de te accepi devotioni mee extitit, ut quasi munus offerrem tibi vel concederem perpetualiter post partem monasterii sancti Salvatoris Cellenovense, vel abbas Pelagius et fratribus vestris in ipso loco pie viventibus et in vita sancta perseverantibus, villam quam vocitant Refogios cum adiuntionibus suis et sua eclesia vocabulo sancti Verissimi. Et alia villa que fuit de avia mea nomine Guldregoto sic cum adiunctionibus suis, sic quomodo illas obtinuerunt avorum et parentum meorum, unde ego eas obtinui. Et iacent ipsas villas in territorio Valle Longo secus flumem Mineo ad crepidinem montis Aqualonga. Et concludet ipsam hereditatem per termino de Avellaneta, et inde vadit per terminum de Parata usque feret in illo fontano de villa Viride, et inde sursum per illum montem de Aqualonga. Hec omnia suprataxata concedo ipsas villas cum omnia bona sua quantum ad prestitum hominis est, cum cunctis pomeriis atque domibus, edificiis vel prestationibus suis, montes, fontes, pascuis, paludibus, aquis aquarum. Ita ut abeant inde servi Dei temporale subsidium, et ego ante Deum ob hoc premium inconvulsum. Si quis tamem, quod fieri non credo, quislibet homo tam de meis quam de extraneis, qui hoc votum meum irrumpere temptaverit sit excomunicatus a consortio sanctorum privatus, et fiat super eum anathema marenata et cum Iuda vel diabolo perhenni trucidatione multatus atque temporali lege quoactus pariet tantum quantum de iure monasterii aufferre conaverit et ibi sit abiturum.
Facta series testamenti die quod erit XV Kalendas Marcii. Era Millesima C XIIII.
Ego Goldregoto in hanc seriem testamenti quam fieri volui, et Deo annuente complevi manu mea roborem inieci.
Qui presentes fuerunt: Sunarico ts. Gemondo ts. Ruderico ts. Aloyto ts. Gudesteo ts.
Ego Guldregoto Gusteiz vobis Pelagio abbati et fratribus vestris, placitum vobis1 facio pro ipsa hereditate quam vobis concedo, ut non subponat ibi nulla aras pro nullo homine non in vita mea nec ad extremum meum. Et si inde aliter fecero et placitum excessero abeatis / licentiam super me tam vos quam fratres vestri ut pariam vobis in solidos C. Et si in contensa misero que duplet illud ad vos aut ad vestra personam qui vestram vocem pulsaverit.
Factum placitum die quod erit XV Kalendas Marcii. Era M C XIIII.
Ego Goldregoto in hoc placitum manu mea roboravi.
Qui presentes fuerunt: Aloyto ts. Miro ts. Gemondo ts.
—
1 Repetido