GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

130
1152/03/08.

Paio Fernández véndelle ó mosteiro de Toxos Outos as súas herdades na Amira e Vilar por vinte soldos, e mais dóalle a súa porción na igrexa de S. Salvador de Torea.

B.- Tombo, f. 55v.



Carta de Pelagio Fernandi Couceyro de hereditate de Amir et de Villar.

Era Ma Ca LXLa et quotum VIIIo idus martii. Ego Pelagius Fernandiz et Couceiro vobis abbate domno Pelagio Sanctorum Iusti et Pastoris et omnis conuentus monachorum, facio kartulam uenditionis de hereditate mea que habeo in villa Aamir suptus monte Pena decurrente ad ecclesiam Sancti Saluatoris per suis antiquis terminis terminatum sicut fuit ab initio et est et erit; et portio mea de Villar de iuxta Pena Freyta pro precio que accepi a uobis paccatos solidos XXi, et de isto precio nichil apud uos remansit indebitum. Et do pro anima mea de ecclesia Sancti Saluatoris de Thoreya portio mea libera pro remedium anime mee et parentum meorum absque ullo precio que nobis et uobis bene complacuit. Ita ut ab hodie die et deinceps de meo iure sint abrase et in uestro dominio sint tradite perhenniter mansure. Quod si de mea parte uel de extranea hunc meum factum temptauerit infringere quisquis fuerit sit maledictus et pro temeritatis ausum pariat ipsas hereditates duplatas uel triplatas et insuper solidos mille.

Ego Pelagio Fernandiz et Couceyro in hac kartula manus meas roboro.

Q. p. f.: Pelagius, ts. Didacus, ts. Martinus, ts. Petrus, conf. Arias, conf.  Cresconius, conf.

Martinus qui notuit.