In nomine Sancte, & individuae Trinitatis, quae à fidelibus colitur, & adoratur, Plerumque oblivionis incommoda sentimus, cum ea, quae facimus, per negligentiam scripto non commendamus. Ea propter ego Fernandus Dei gratia Rex Legionis, una cum filio meo Rege Domno Alphonos facio paginam, & scrciptum firmissimum in perpetuum valiturum vobis Dno R., Dei gratia Mindoniensis Sedis Episcopo, & Ecclesiae vestrae, & successoribus vestris, de illis Ecclesii, quae sunt in littore maris, videlicet, in Ripaeuve, quas dolo & fraudulenter, & quasi per concambium à vobis, & ab Ecclesia vestra subtraxerant, dando vobis meas hereditates, & quod suum non erat. Nunc vero quia meum est quoslibet in meo regno constitutos, & maxime loca Sancta, & Episcopalia jura in sua justitia conservare; & quae perperam facta sunt, in jure coercere, hereditates meas recipio, quas vobis in concambium dolose dederant: & vos, & Ecclesiam vestram, in Ecclesias illas introduco, & informo, scilicet, in Sanctum Jacobum de Vigo, & in Sanctam Mariam de Villaselán, & in Sanctum Joannem de Pinneyra cum omnibus hereditatibus, & pertinentiis, quas ad antiquo Mindoniensis Ecclesia habuit, & possedit. Adicio etiam quod quicumque homines habitatores fuerint in illa hereditate Sancti Jacobi de Vigo, secure vendant, & comparent, & habeant burgensium, sicut & alii vicini sui, forum, & cautum, quod eis concessi. Do igitur & concedo vobis & Sedi vestrae ob remedium animae meae, & parentum meorum, vocem regalem, & cariterium super omnes homines, qui fuerint populatores in toto territorio, quod ad Ecclesiam Sancti Jacobi de Vigo noscitur pertinere, scilicet, cautando vobis Ecclesiam illam per illam canal, quomodo discurrit per illum Vallatum antiquum usque ad portum Juliani. Quiquid ergo infra hujus cauti ambitum contentum fuerit, quod ad vocem regiam pertineat, tam in portaticis, quam in navalibus, tam in pedagiis, quam in calumniis, seu in omnibus regalibus directuris, totum deinceps libere & quiete saepedicta Ecclesia vestra habeat, & possideat aevo perenni. Medietatem vero alterius Villae jam populatae, quae est hereditas mea, vendo vobis, & Sedi vestrae pro mille morabitinis legitimis auto, pondere, & cunnio, ut sit ab illa canali, sicut cautatum est, usque ad portum Juliani, sine aliquo consorte donationem meam possideatis; & totius alterius Villae medietatem per jam dictam comparationem in perpetuum habeatis. Hanc autem donationem, & cautionem facio ob amorem Dei omnipotentis, & ob spem futurae retributionis, ut nemini hominum liceat contra voluntatem vestram intra cautum illud intrare, aut inde aliquid violenter extrahere, non Principi, non Majorino, non Saxioni, non alicui potenti, vel impotenti, nobili aut ignobili, sed omnia infra praedictum terminum contenta, secura, & illibata permaneant. Si quis igitur contra hoc meum factum spontaneum, tam de meo genere, quam de alio, ad irrumpendum, seu irritandum venerit, iram Dei Omnipotentis & regiam indignationem incurrat, cum Simone mago, & Nerone, & cum Juda Dni traditore poenas luat in aeterna damnatione; & quod invaserit, in quadruplum restituat, & parti regiae tria millia morabitinorum in poena componat, & hoc meum factum semper maneat firmum. Facta Carta apud Benaventum sub Era M CC XXI mense Julio, VIII idus, regnate Rege Dno. F. in
Legione, Gallecia, Asturiis, & Estremadura.
Ego Rex Dnus F., una cum filio meo Rege Domni A. hanc Cartam, quam fieri jussi propriis manibus roboro, & confirmo.
Petrus Sanctae Compostell. Eccles. Archieps. cf.
Rodericus Ovetensis Episcopus cf.
Malricus Legionensis Eps. cf.
Fernandus Astoricensis Eps. cf.
Rodericus Lucensis Eps. cf.
Rabinatus Mindoniens. Eps. cf.
Alphonsus Auriensis Episcopus cf.
Beltrandus Tudensis Episcopus cf.
W. Zamorensis Episcopus cf.
Vitalis Salamant. Episcopus cf.
P. Civitatensis Episcopus cf.
Arnaldus Cauriensis Eps. cf.
Ermegot Comes Urgell, Dni regis majordomus.
Fernandus Roderici Castellanus dominans in Asturiis.
Gomez Comes in Trastamar.
Fernandus Pontii Comes in Limia.
Alphonsus Ramiriz Comes in Berizo.
Guterrius Roderici dominans in Montenigro.
Froyla Ramiriz sinifer regis.
Pelagius Tabladello not.