GMH/ÍNDICE A-Z

69
10001000 / 03 / 10

Odoario Tedoniz dóalle a Celanova as súas villae no val do Deva, reservándose o dereito de usufructo perante a súa vida.

TC, fols. 27v.-28v.

Domnus et Salvator noster qui venit ad redimenda pecata nostra et sanctorum invictisimis ac triunfatoribus sanctisque martiribus et eclesie Dei sanctum Micaelem qui super omnia cori angelorum preese extiteris et ad tuendas animas hominum ut Deus diceris et apostolorum, sanctorum, simul martirum, virginum et confesorum in cuius nomine et individua Trinitas quod est Pater et Filius et Spiritu Sancti, et eclesie Salvatori Nostri et monasterium quod inquiunt Cellanova, territorio Bubalense in vertente monte Leporario, secus litore iuxta aquas Sorice. Pater ibidem degentium Manilani aba et confesus cum omni cenobio suo, fratres, sacerdotes, diacones et omnia turba clericorum a maximo usque pusilo. Ego Oduario Tedoniz et coniux mea Scevanto vobis in Domino Deo eternam salutem. Omnis bona inspiratio cordis ipsi soli referenda est qui extat bone pacis largitor et ipsius verus largitoris amator et quia de ipsa nascitur sanctus ac spiritalis fructus quod est // pie operationis decus sanctus rex et propheta dicat David, principibus sapiente timor Domini adibendumque est testimonium filii sui dicentis: Si vis venire ad vitam serva manda et Dominus prebet illam tibi. Multa erant loqui nobis de sancta scriptura per quod mens roboraretur sed ne fastidium audientibus oferatur ad in quod loquimur veniamus. Dubium quidem non est, sed multis manet cognitum et usuale est de ambobus natus non extat filius qui de me Oduarius in rebus meis post obitum meum extitiset posesor, sed iuxta quod gotorum sancit auctoritas homini filios non habenti de rebus suis quod voluerit faciat; pro post hoc tractavimus ex comuni consensu qualiter ne intestati unus ex nobis remaneat orbatus audiente nos evangelico sermo qui ait, Vade, vende omnia que habes et da pauperibus, in presenti centuplum accipies, et post hanc vitam eternam posidebis. Proinde elegimus Deo et tibi domino serenisimo spiritali patri domno Manilani et fratribus domni Salvatoris ex tuo condiscipulatu, oferimus atque concedimus ibidem pro redemptionem anime mee Oduarii et pro genitoribus nostris pro sustentatione monachorum in loco ipso extiterit sancte iuste et pie viventium, villas nostras in valle de Deva tasatrio, alia villa que vocitant Zaparini discurrente rivulo Arnogie, alia villa in Monte Rodundo subtus Monte Leporario; omnes has villas per eorum terminos antiquos. In villa de Tras Atrio pescarias de Bravela medietatem; nasarios de sub Deva; rationem de Ranemiro medietatem integram, et alias piscarias de Fromarico ab integro. Concedimus has villas cum omni domicilia, edificis, torcularia, utensilia, perfia, cupos, cupas, omnem intrinsecus quantum homo adipisci vel conquiri potest, terris, vineis, pomeris, saltos, defesis, pascuis, aquis; omnia sic de presura quomodo et empta. Sic testamus hanc testationem vel donamus post partem tamfati monasterii et abati vel fratribus qui ibidem extiterint degentibus sub ea tamen ratione observata, ut obtineamus nostram hereditatem dum nobis vita temporalia patuerit. Et si ego Oduarius venerit mihi exitus vite mee primiter obtinete medietatem de omni hereditate quod in scrini testamenti resonat, et nostram domesticam Scevanto ad compendiore illam medietatem exibente vobis inde servitium. Et post excesum vite illius tornet omnia post parte monasterio ut non sit inde menus nec precio de argento. Omnia in memoria nostra et parentum nostrorum sic posuimus istum scribtum super pallam altaris, ita ut hodierno die maneant omnia sub iure et signaculum domni Manilani abati nostri et ex condiscipulatu suo neminem de gente nostra, fratres, propinquis, consubrini, potestas aliquis superiorem, viliorem vel inferiorem, qui ibidem vobis vel inmodicum inquietet. Et nos per Deum ponimus et regnum ipsius qui contra hoc testamentum vel per cartam donatum quia nunquam erimus venturi ad irrumpendum, et qui exinde vel inmodice infringere quiverit, tunc pariet vel pariemus tantum et aliut tantum quantum de res ipsa contra se conatus voluerit abstulere illata illi confusione coram omni eclesia in toto orbe difusa. Et hec scriptura testationis vel donationis in perpetum obtineat firmitatis roborem.

Notum die VI Idus Martii. Era decies centena discurrente desuper XXX VIII annorum.

Oduarius Tetoniz in omni concilio manu nostra roborem indidi. Et aliquando in tempore nunquam invellere permitit. Sceva (signum) Scevato uxoris mee / manu mea roboravi (signum).

(1ª columna:) Gutierre Frediz prolis sui manu mea cfr.; Sandinus Ioaniz cfr.; Domno Lubilani presbiter cfr.; frater (Arub) presbiter cfr.; frater Arnulfu presbiter cfr.; frater Sandinus presbiter cfr.; frater Ranemirus presbiter cfr.; frater Sentavi presbiter cfr.; frater Savaricus presbiter cfr.;

(2ª columna:) Leovegildus presbiter cfr.; Aloitus diaconus cfr.; Planitus presbiter cfr.; Fidea diaconus cfr.; Gundulfus diaconus cfr.; frater Gavinio presbiter cfr.; frater Leovegildo cfr.; Martino prolis Gavini cfr.;

(3ª columna:) Leovegildus prolis Gavini; Gutierre presbiter; frater Gudinus; frater Oduarius Liquiz cfr.; Riquila diaconus cfr.; item frater Riquila cfr.; frater Eza cfr.; frater Denze cfr.; frater Baltario cfr.; frater Venze cfr.;

(4ª columna:) Gademiro diaconus filii Atilani; Egela diaconus cfr.; Aliarico diaconus cfr.; Martino diaconus cfr.; Vimara Adaulfici (dogellea); Vimara prolis Muniz de Vimaranes cfr.; Armetario Harraza; Mauran de Legione.

Seniorinus qui exaravi et Fagildus indignus presbiter qui notuit (signum).