GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

127
1217/09/01.

Testamento de Martiño Pérez.

B.- Tombo, f. 55r.



Testamentum Martini Petri de hereditate de Louro.

Era Ma CCa La Va et quotum kalendas septembris. Ego Martinus Petri, graui infirmitate detentus, omnia mea ordino qualiter ordenata remaneant. In primis mando corpus meum monasterio Sancti Iusti sepelliri ubi multa bona mihi fecerunt in egritudine longa qua positus fui. Mando ibi mecum quantam hereditatem habeo de patre ac matre et de meo auunculo Ordonio Chocarei de Louro et de meo auunculo Munio Cano, que hereditates sunt nominate: in primis quantam habeo in Larino et in Ciauo et in Agro Longo et in Louro et in Serres et in omni filigresia de Sancto Iohanne et meam porcionem de ecclesia et meam porcionem de Cistau, et similiter in Carliu et meam porcionem de monasterio de Lobelos et de inde ubicumque fuerit inuenta uox mea tam de patre quam de matre; et magistro meo Froyle de Porta mando panos, pallium et tunicam et unum solidum; ad domum hospitum solidos II. Siquis igitur de mea parte uel de aliena contra hanc meam mandationem uenerit uel disrumpere temptauerit sit maledictus et cum Datan et Abirom luat penas inferni et insuper quantum acceperit in duplum pectet et uoce monasterii et regis pectet CC solidos; et semper mandatio permaneat in robore sua.

Q. p. f.: Petrus Affonsi, ts. Dominicus Pellagii, ts. Martinus Ordonii, ts.  Petrus Martini, conuersus, ts. Pelagius Perediz, conuersus, ts. Dominicus, secretarius
et cantor, ts. Petrus Gascus, monachus, ts. Johannes, miles conuersus, ts. Ego
Froyla Petri, magister eius, conf.

Ego Johannes Iohannis, monachus, qui notaui, confirmo.