GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Textos Forais

11
1208, xuño, 1, Santiago de Compostela

Foro da Coruña

Fonte: Barreiro Fernández, J. R., Historia de la ciudad de La Coruña. Biblioteca Gallega. Editorial La Voz de Galicia, La Coruña, 1986, pp. 97-98.

Notum sit per hanc cartam quod ego Adefonsus, Dei gratia Legionis Rex, do pro termino concilio de Curunia duas leguas in circuitu ipsius ville ex omni parte. Concedo eidem concilio pascua et aquam et ligna et maderias in toto regno meo. Concedo ipsi concilio forum de Venavento. Et mando quod non recipiat in suam villam pro vicinis milites nec fratres praeter fratres de Superado, qui faciant tale forum de suis cassis quas ibi habuerint sicut alii homines de concilio. Et quicumque malum aliquod fecerit ut contrarium iam dicto concilio, sive fuerit mile sive alius, iram meam habebit et quod prendiderit duplabit, et michi mille morabetinos pectabit. Et mando militibus et aliis qui istas litteras viderint quod amparent et defendant homines de iam dicto concilio. Facta carta apud Sanctum Jacobum, mense junio, Era M CC LX VI.