Noverint
universi
quod
presente
reverendo
patre domino
Petro dei gratia
auriense
episcopo
et
assensum
prestante,
nos Gunsalvus
Nuni decanus
et
capitulum
eiusdem, de consensu Johanis
Fernandi
de Trella clerici
chori tenentisque
cappellam
quam
ordinavit
Pelagius Maurus
quondam
canonicus
auriensis,
facimus
concambium
perpetuo
valiturum
cum
Petro
Roderici
thesaurario eiusdem. Primo
nos supra
dicti
decanus
et
capitulum
damus
et
in
perpetuum
concedimus
dicto
thesaurario domos illas que
sunt
contigue domibus
illis
prestimonialibus
in
quibus
modo
moratur
dominus
Rodericus
Petri
archidiaconus
de
Baronçelle ex una parte
et
ex
altera
parte
sunt contigue domibus
aliis
prestimonialibus
in
quibus
modo
moratur
Johannes
Petri
de
Pinnol
canonicus.
Et iste domus
tendunt
usque
ad
Barrariam
cum
exitu
suo sicut demarcate fuerint
per
Bartholomeum
Petri
et
per
Johanem
Roderici
canonicos
nostros,
pro
quo
exitu debet ipse
thesaurarius
vel
quicumque
tenuerit
istas domos dare perpetuo
annuatim
unum
modium
vini
de torculari
capitulo
et
nichil
aliud. Et post mortem ipsius
thesaurarii debent remanere
dicte
domus
cum
cappella
quam
dictus
thesaurarius
promisit
ordinari
cuidam canonico
cardinali
dicte
ecclesie
quem
ipse
elegerit
in
vita
vel
in morte. Et propter
hoc ipse
thesaurarius
similiter
dat
et
in
perpetuum
concedit
dicto capitulo
auriensi
domum
suam de cruce Vilaris que
est
sita
inter
domos
Trinitatis
in quibus
modo
moratur
Petrus
Moxena
ex una parte
et
viam
que
tendit
de Fontaina ad Pussio ex altera
et
habet
ianuas in vico qui ducit de ipsa
cruce Vilaris ad Trinitatem
et
est
de
decima deo, excepto quod
qui
tenuerit
ipsam
domum
debet
annuatim
dare
unum
solidum
legionense
monete
ecclesie
Trinitatis.
Item
dictus
thesaurarius
dat
et
in
perpetuum
concedit
eidem capitulo
vineam
suam
de Forcadura quam
ipse
emit a Domenico
Morzelo de Vilari de foro de quinta,
per
quam
capitulum
debet habere
unum
morabetinum
monete
legionensis
solvendum
annuatim
in
festo Sancte
Crucis mensis maii per
dictum
Johanem
Fernandi
vel per
successorem
qui
cappellam
dictis
vineas et
domos
pro
tempore
tenuerit.
Et
ut hoc in dubium
evenire
non
possit
rogamus
Bartholomeum
Petri
canonicum
auriensem
et
cancellarium
eiusdem
civitatis ut de premissis
omnibus
faceret
fieri duo instrumenta
per
alfabetum
divisa
in testimonium
premissorum.
Actum fuit hoc Aurie, xiº
kalendas
junii, era
mª
cccª
xlª
secunda.
Qui
presentes
fuerunt:
[1ª
columna]
Gundisalvus
Nuni
decanus
Martinus
Petri
Rodericus
Petri
Testes.
Johanes
Gundissalvi
Gundisalvus
Nuni
archidiaconus
[2ª
columna]
Petrus
Roderici
Johanes
Petri
de
Pinnol
Laurencius
Iohannis
Testes
Petrus
de
Barreyros
Johanes
Roderici
canonici
Et
Martinus
Alfonsus
maiordomus
dicti
capituli
Et
ego Bartholomeus
Petri
canonicus
et
chancellarius
suppradictus
adhibitus
et
rogatus
premissis
interfui
et
in
mea
presencia
scribi feci signumque
meum
apposui in testimonium
premissorum.
(Signum)