GMH/ÍNDICE A-Z

349
1044/ 04 / 13
O presbítero Astrario doálle a diversas propiedades ó mosteiro de Celanova, coa petición de ser admitido na comunidade monástica.
TC, fols. 130v. - 131r.
In nomen Dei altissimi et miseratoris Ihesu Christi filii eius et Spiritus Sancti qui est in Trinitate unus et ineffabiliter per omnia secula seculorum. Ecce ego adcliens famulus tuus Astrarius presbiter vobis patri domno Aloito abba et fratribus monasterii Cellenove facio vobis suggestionem et petionem ut per vestram bonam memoriam et mercedem accipiatis me in ipsum domum sanctum et monasterium Cellenove sub regulam monasticam et sub regimine ipsius domni Aloiti abba et fratribus suis in ipsum locum habitantem et ego ibi in vita mea // servientem et libram et copellam mihi accipientem eum et aliis multis qui ibidem sunt convertentes quia ego usque modo et tempore in platea fuit habitantem et vestras ecclesias tenentem. Obinde ego iamdictus Astrarius presbiter talia hordinus accipientem et Deo commorante placuit mihi bone pacis et accessit volumtas ut vobis iamdictis abba domno Aloitus et fratribus et ad domus Domini et monasterii Cellenove facerem vobis cartula testamenti sicut et facio pro ipsam collationem in propium monasterium et pro remedium anime mee offero, dono adque concedo villas meas proprias sic de avolengo quomodo et de parentela aut mea ganantia quod sunt territorio Cellenove. Id sunt villas prenominatas Bouvatella cum omnia bona sua prestantia cum domos, edificiis, vineis, pomiferis cum aductibus et prestationibus suis et habet iacentia ipsa villa inter domum de Menindo Pelaiz et de alia parte iuxta vestrum domum quos ibidem comparastis de Platia et de suos filios prope domus Domini et vocabulo eclesie sancte Marine discurrente rivulo Sorice. Alia villa in Horga sic domus, edificiis et vineis, pomiferis cum aductibus et prestationibus suis et habet iacentia ipsa villa inter villa de Francemiri et de Submesso vocabulo eclesie sancti Michaelis subtus monte Castro Berreto discurrente rivulo Sorice. Adicimus vobis ibidem alia villa in Sautomeri cum domus sic edificiis, torculare, vineis, pomiferis, terris vel omnibus bonis prestationibus suis quantum in ipsas villas iam supranominatas ad prestitum hominis est et habet iacentia inter villa de Tructin et de alia parte cum Fegias et vocitant ibidem ipsas villas Lanpaza vocabulo eclesia sancta Leocadia subtus castro Berreto discurrente arrogio sic Berreto. Homnes has villas concedimus vobis et Deo et sanctis eius quantum me competet inter meos iermanos vel heredes et quantum ibidem cum Dei adiutorium ganavi et adpligavi et adhuc cum Dei gratiam potuerit ganare sic eas testo adque concedo ad domus Domini sancti Salvatoris pro remedium anime mee quomodo eas includent per suos terminos et locis antiquiores, servata tamen rationem dum vitam ego aduixero ut habeam partem in eas sub cum pro stipendium meum in vita mea illas IIIes tercias et post parte vestre et sancti Salvatoris monasterii Cellenove IIIIª integra ad area et ad lagare, post obitum vero meum omnes has villas ab integro eis do adque concedo pro remedium anime mee et ad domus Domini sancti Salvatoris ita ut ipsas domum sanctam vel habitantibus fratribus in eam habeant inde tolerationem et nos ante Deum eternam remunerationem. Et si quis Domine contra hanc cartula testamenti infringere quesierit vel presumpserit quem ego pro peccatis meis gratanter offero vobis et Domino quisquis ille fuerit tam ego vel de gens mea propinquis vel extraneus vel qualibet humano generis descendat super eum omnes maledicciones que scripte sunt in libro Moisi servi dei excelsi et cum Iuda traditore habeat partem in eterna damnatione et non videat que bona sunt in Iherusalem nec pars in Israel et post parte vestra et monasterii ipsius pariet ipsas villas duplatas vel triplatas, adque restituant vobis illas melioratas, et hec factum nostrum stabilitam firmam et inrevocabiliter obtineat firmitatis roborem secula cun\c\ta.

Facta cartula testamenti die videlicet ipsius idus Aprilis. Era MLXXXII.

Magister Astrarius in hanc cartula firmitatis manu mea confirmavi (signum).

Pro confirmans: (1ª columna:) Vimara Kegitiz cfr.- Munnius Odeniz cfr.- Munnius Beikani cfr.- Gemondus Vimarani cfr.- Tetoni Froilaz cfr.

(2ª columna:) Frater Vimara cfr.- Martinus cfr.- Salvatus cfr.- Milianus cfr.- Pelagius cfr.- Miro cfr.- Lazaro cfr.

(3ª columna:) Frogia ts.- Bonimenzo ts.- Eita ts.- Guttier ts.- Salvatus ts.- Gergorio ts.- Donon ts.

Veremudus Leovegildiz et peccator exarabit (signum).